- GYMNICI Ludi
- GYMNICI Ludidicti sunt apud Graecos olim, in quibus se nudi atque uncti exercebant palaestritae, Gr. Α᾿γῶνες γυμνικοὶ: idque aliquo quinque horum certaminum. Saltu, cursu, iactu, disco, luctâ, quae Simonides versu hoc expressit,Α῞ρμα, ποδακείην, δίσκον, αἴκοντα, πάληνVel omnibus simul, quod Quinqvertium, vel Quinquartium, quasi quinque artium lusus, Gr. πένταθλον dicebatur: victorque Pentathli nomen tulit: Erant ludorum horum 4. celeberrimi: Olympia, Nemea, Pythia, Isthmia, de quibus vide sub loco. Ad Circenses Romanorum quoque appellatio translata est, namque et in iis, si non omnino, saltem maxima ex parte corpora, vestibus, exutis, nudabant, quo expeditiores et agiliores ad certamen essent; Sed de his vide supra. Quare autem Athletae isti, cum tempore Homeri adhuc περιζώματα i. e. subligacula haberent, seqq. temporibus plane renudaverint corpus, ad Orsippum causam refert Eustathius, qui circa Olympiadem 32. primum id instituerit, postquam perizomate soluto victus esset. Sic a nudis dicti agones Gymnici, in quibus Athletae, oleo uncti et pulvere aut arenâ conspersi, certabant. Quam ob causam Aug. vetuit eiusmodi spectaculis feminas interesse, vide quoque supra in voce Gynmas. Antiquitus autem campestria fibulata Athletas habuisse,Thucydides auctor: quam modestiam et a Barbaris suo tempore servatam, addit Iul. Caes. Scalig. poetic l. 1. c. 22. Plura de his Ludis vide infra in hac voce.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.